Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Siciliae Sardiniaeque
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
Romae Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati;
Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet,
data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.
decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.