Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere.
duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti.
Siciliae Sardiniaeque
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
Romae Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati;
Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet,
data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.
decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit.
— ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea,