Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;
postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.
eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.
plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit.
quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum contendit.