Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tempus venisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace esse, tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;
ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu — erant autem sex milia equitum — in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.
Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere
“qui enim” inquit “aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus?
quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat?
restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde,
si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur,