Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam vocant, insulam traiecit, ut praetervehentis classis si quas aberrantis ex agmine naves posset aut postremum agmen opportune adoriretur.

postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus,

quia pervenire se ad eos videbat non posse,

ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis navis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit.

ibi ex agrestibus cognito hostium naves ad Aethaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata re — ita enim placuit — Corycum,

unde venerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naves vacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt.

eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent.

contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere. postquam nemo adversus ibat, classe divisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in milites exposuit.