Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.

exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.

tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.

Scipio ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret.

cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum.

haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam

praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam.

consuli deinde, cui

290
Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M’. Acilio — duae autem legiones erant — accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia,

equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.

alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.

exercitum ex Liguribus Q. Minucius — iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse — traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.

duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.

A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;

si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, duo milia et centum equites.

P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites;