Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
in Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum,
re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset.
obviam effusis undique Boeotiae principibus Thebas venit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus,
qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat;
decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege adversus Romanos factum est.
hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit.
et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania,
consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas temptanda videbatur.
in eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos,
alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit.
“si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam.
ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse.
nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur,