Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;
Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.
Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.
Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M’. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.