Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.
Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M’. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.
Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.
quidam Achaeorum et initio se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris;
auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si utilem” inquit, “possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut vos habere sinerent;