Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit,
quae ipsi violassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces versam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse;
et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos.
haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.
postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque fidei populi Romani permittere.
id consul ubi audivit, “etiam atque etiam videte” inquit, “Aetoli, ut ita permittatis.” decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit.