Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam horam.
fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam horam armati in muris apparebant.
consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus,
ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur,
haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt.
hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis
pars una, qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum expectabant;
defensor nemo aderat. iam diluescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semirutos, partim integros muros transcendere. clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt.
oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae sentiret.