Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap.
Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat,
quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur.
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet,
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant.
hoc primis diebus, dum integrae vires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius.