Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
L. si ita pro praetore in retinere et ita ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. longis custodiret.
eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum in Graeciam curaret.
idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.
C. praetor, cui classis triginta paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio accipere.
, quae in erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios libertinos legeret.
legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium populus Romanus.
adeoque in apparatum curamque eius belli intenta fuit,
ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent.
in comparanda impigre classe C. praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, rei eis colonis non esse.
Ostia et Fregenae et Castrum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de certarunt.
consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;
et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.
fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur;