Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
deductus inde ad consulem custodiri iussus est et ita multo post in vinculis Romam missus. cetera Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum.
consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt.
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo praemissis in civitates captivis.
et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes,
et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide continuisset, veritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti et Romanis merito tunc propter defectionem
consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est progressus.
venienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentis Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit.
Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. ducere porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.
consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque cepit.
tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes facta est.