Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. ducere porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.
consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque cepit.
tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes facta est.
ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde Hypataeorum agros vastavit.
cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse.
tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret,
nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent
nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.