Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam

258
oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet.

quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse.

postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.

per eos forte dies M’. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit.

adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes.

ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus;

cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem sane decoro maiestati suae ioco appellavit.