Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnationi urbium aptum.
incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt.
M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum
oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse.
itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines.
Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit;
duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.
rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset,