Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis,
eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid,
cum etiam verius esset Ti. Sempronio habenti tradi exercitum quam legato:
nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea, quae scripsisset, praesens diceret, et arguere coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.
itaque nihil eorum, quae postularet consul, decernendum in praesentia censere.
cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.
censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus.