Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est;
instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores.
cuius coercendi cum ratio quaereretur,
deinde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti,
M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset. haec in Italia domi militiaeque acta.
in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama.
C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio.
is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.