Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias regis, quae paulo

241
ante iactatae sint, posse:

varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros esse, paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus.

“et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem;

videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis,

quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati:

quo minus vos decipi debetis, sed expertae spectataeque Romanorum fidei credere.

nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris eritis.”