Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:

nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum,

nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.

cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos; in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.

post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit.

Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:

237

adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma;