Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat;
itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.
decrevere, ut consulibus Italia et quo senatus censuisset — esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant — provinciae essent.
cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset.
item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae, urbanaque et inter civis ac peregrinos iurisdictio esset, secunda
imperatum praeterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt.