Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Bruttii ceperant de Graecis. — Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies duodequadraginta movit; per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; in triduum eius rei causa supplicatio habita est;
ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat;
itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.
decrevere, ut consulibus Italia et quo senatus censuisset — esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant — provinciae essent.
cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset.