Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me duce impigre exequi iussi estis;
parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.”
horror cunctos cepit, et meminerant, cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laevo cornu veniebat; ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.
Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit.
corporis custodes,
cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est.