Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
satellites tyranni in media fere acie consistebant; tyrannus cum tribus
in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno.
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum,
quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset,
tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me duce impigre exequi iussi estis;
parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.”