Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt,

ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.

huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia,

quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum:

tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.

Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quaeque de Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare viderentur regis,

227

concilium quidem universae gentis post dimissos non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.