Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum:
tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.
Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quaeque de Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare viderentur regis,
concilium quidem universae gentis post dimissos non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.
inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle.
Aetoli consilium cum rei, tum spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.
singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem.
hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.