Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura.

“nunc quoque” inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.

ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.”

Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T.

Quincti admonuerunt: ne temere nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, procul inde abesse;

dum integra omnia essent, verbis potius de

226
iis, quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium.

hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est: