Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad
illa commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse civitatem praecipue:
ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus;
ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset.
Magnetarchen summum magistratum vocant: is Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;
id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit quoque specie liberam Demetriadem esse,