Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab Quinctio legatisque aliis petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse,

quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.

huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit.

iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum,

225
redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum.

qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando:

ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum

advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae agerent, omnia legatis Romanis deferebantur;