Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.
cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.
praetor is erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:
praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset,
nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.
itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.
Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam,