Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule,
cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli;
multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio aedis posuerunt, porticum
diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est;
nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen
ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur.
Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset;
in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent,
et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.
nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat,
equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.
itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.
Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere,