Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Emporia vocant eam regionem; ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit.
hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset,
effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.
auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.
maxime ea suspicio crimen urgebat, quod, quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent.
de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.