Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

195

P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. inter alia cum quaereret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit; castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. ridens Scipio “quidnam tu diceres, si me, inquit, vicisses?” “tunc vero me” inquit “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.” inter cetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii consulis locutam “Roma cave tibi” refertur. Nabis Lacedaemoniorum tyrannus incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, cum a populo Romano descivisset, bello adversus Philopoemenem Achaeorum praetorem gesto ab Aetolis interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt; cum quibus societate iuncta Antiochus Syriae rex, cum bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res praeterea m Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.

principio anni, quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant,

196
crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa,

ut vix dimidium quam quod acceperat, successori tradiderit.

nec est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. F. Scipio trans Iberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt.

praetor haec gesserat Scipio;

idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntis, in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis:

nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat.