Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem, ne abrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est?

nam si ista lex vetus aut ideo lata esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne abrogata incitaret; cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus.

Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat;

ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navalis ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, emebantur;

in eandem diem pecuniae frumentum et cetera, quae

146
belli usus postulabant, praebenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus;