Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
“alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.”
“nos vero” inquit Menippus “nec volumus nec possumus pacisci quicquam, quo regnum Antiochi minuatur.”
postero die Quinctius legationes universas Graeciae
191
cum in senatum introduxisset, ut scirent, quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit:renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere,