Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis,
eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.
neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.”
cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, “quin mittimus ambages?” inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat;
“alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.”