Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret, utrum id,

quod reprenderet, matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet.

coetum et seditionem et interdum muliebrem appellavit, quod matronae in publico

144
vos rogassent, ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re abrogaretis.

verba magna, quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio, et M. oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis.

nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod in causa ad se pertinente in publicum processerunt? numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?

tuas adversus te Origines revolvam. accipe, id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, intercursu matronarum inter acies duas proelium