Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt?

superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

venio nunc ad id, de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et praecipue

quae luxuriae muliebris coercendae causa lata

145
et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat;

itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur.

ego enim quem ad modum ex legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit,

sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.