Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut dimicaturos, si hostis finis intrasset.

consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit, nuntium ad collegam mittit, ut, si videretur ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum eius rem extracturum.

quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.

per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt.

consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti

181
augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.

duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae.