Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias appellant — omnia autem haec aperta sine muro loca sunt — adgredi iubet.

cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat;

deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit, ut nec dicere, quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.

Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis

175
pugnabant;

deinde crescente certamine erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani,

alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur.

itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant;

ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantis perculerunt.