Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne quod oppidum quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.

haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur.

nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res

173
offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant.

fuerat autem ei magno fructui mare, oram a Maleo praedatoriis navibus infestam iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat.

has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda regiorum ingeniis.