Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque, quid quaeque animi, quid virium habeat.

auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet. ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.”

haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis,

libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.

versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.