Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hoste nostro,
non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque
tutiorque Macedoniae ora quam Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.
proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.”
sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare, ut, dum liceret dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret;
referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter civis senectutem egissent.
his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit;
aliud si quid postularent, ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset.
ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium.
maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum; numquam aliter libertatem Graeciae fore;
satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum;
et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum.
ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, autem ancipitem fore et diuturnam;
non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos.