Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt,

et, cum primi cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori trepidantes in urbem compulsi sunt.

Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra.

postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant.

Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.

postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem, quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.

Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit.