Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.
Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;
et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste Argos oppugnari?
se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum.
castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi, priusquam hostium intraret agrum,