Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe

163
reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.

multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.

princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires,

non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit;

et, ne quid motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat.

cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis —