Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.
conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos,
qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur.
haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant.
haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii.