Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo,

insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint

“numquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore,”

postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent.

deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos potestate consentientis Graeciae esse.

haec vaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum, excitavit.

“ne istuc” inquit “Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine, ut miserius a vobis recipiatur, quam ab illo capta est.

mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti; quid, si in media Peloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum;