Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali
“bellum adversus Philippum non communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt.
nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis violaverat et in vos talis fuit,
ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex vobis pendet.
refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati sub dicione eius esse,
an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.
haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est; Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.